3.41.9hunc
enim uirum, egregium olim domi militiaeque, decemuiratus
collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet
esse. huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio
additis collegis, mandatum.
3.41.10M. Cornelius in Algidum missus
cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio.
Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam,
aequo omnium decemuirorum imperio, decernunt.
ch. 42
3.42.1
nihilo militiae quam domi melius res publica administrata
est.
3.42.2illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent ciuibus
fecerant: alia omnis penes milites noxia erat, qui ne
quid ductu atque auspicio decemuirorum prospere usquam
gereretur uinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.
3.42.3fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis
exercitus erant. ab Ereto per silentium noctis profugi
propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito
castra communierant;
3.42.4persecutis hostibus nusquam se aequo
certamine committentes, natura loci ac uallo, non uirtute aut
armis tutabantur.
3.42.5maius flagitium in Algido, maior etiam
clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus
utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque
uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
3.42.6Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali
odio patres uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui
per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro
portis stationes agere iuberent,
3.42.7arma Tusculum ad supplementum
decernerent, decemuirosque ab arce Tusculi digressos
in castris militem habere, castra alia a Fidenis in
Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri
hostes a consilio urbis oppugnandae.