ch. 43
3.43.1
ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora
decemuiri belli domique adiciunt.
3.43.2L. Siccium in Sabinis,
per inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum secessionisque
mentiones ad uolgus militum sermonibus occultis
serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum
mittunt.
3.43.3datur negotium militibus quos miserant expeditionis
eius comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent.
3.43.4haud inultum interfecere; nam circa repugnantem
aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari
uiribus animo, circumuentus tutaretur.
3.43.5nuntiant in castra
ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem
militesque quosdam cum eo amissos.
3.43.6primo fides
nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos
qui ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum
spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum
omnibus in eum uersis corporibus uidere, hostium
neque corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab
suis interfectum memorantes rettulere corpus.
3.43.7inuidiaeque
plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat,
ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere
maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima
decemuirorum in uolgus fama est.