Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.42.4 | Liv. 3.43.6 (English) | >>Liv. 3.44.7 |
3.43.2L . Siccium in Sabinis ,
per inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum secessionisque
mentiones ad uolgus militum sermonibus occultis
serentem , prospeculatum ad locum castris capiendum
mittunt .
datur negotium militibus quos miserant expeditionis
eius comites , ut eum opportuno adorti loco interficerent .
3.43.4haud inultum interfecere ; nam circa repugnantem
aliquot insidiatores cecidere , cum ipse se praeualidus , pari
uiribus animo , circumuentus tutaretur .
nuntiant in castra
ceteri praecipitatum in insidias esse ; Siccium egregie pugnantem
militesque quosdam cum eo amissos .
primo fides
nuntiantibus fuit ; profecta deinde cohors ad sepeliendos
qui ceciderant decemuirorum permissu , postquam nullum
spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum
omnibus in eum uersis corporibus uidere , hostium
neque corpus ullum nec uestigia abeuntium , profecto ab
suis interfectum memorantes rettulere corpus .
inuidiaeque
plena castra erant , et Romam ferri protinus Siccium placebat ,
ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere
maturassent . sepultus ingenti militum maestitia , pessima
decemuirorum in uolgus fama est .
3.43.3
3.43.5
3.43.6
3.43.7
ch. 44
3.44.1
3.44.2
3.44.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.42.4 | Liv. 3.43.6 (English) | >>Liv. 3.44.7 |