3.43.7inuidiaeque
plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat,
ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere
maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima
decemuirorum in uolgus fama est.
ch. 44
3.44.1
sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud
minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque
Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis
solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem
imperii amittendi esset.
3.44.2Ap. Claudium uirginis plebeiae stuprandae
libido cepit. pater uirginis, L. Uerginius, honestum
ordinem in Algido ducebat, uir exempli recti domi
militiaeque.
3.44.3perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur.
desponderat filiam L. Icilio tribunicio, uiro acri et
pro causa plebis expertae uirtutis.
3.44.4hanc uirginem adultam
forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere
adortus, postquam omnia pudore saepta animaduerterat,
ad crudelem superbamque uim animum conuertit.
3.44.5M. Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem
adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus
uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse
ratus.
3.44.6uirgini uenienti in forum—ibi namque in tabernaculis
litterarum ludi erant—minister decemuiri libidinis
manum iniecit, serua sua natam seruamque appellans, sequique
se iubebat: cunctantem ui abstracturum.
3.44.7pauida
puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis
fit concursus; Uergini patris sponsique Icili populare
nomen celebrabatur. notos gratia eorum, turbam indignitas
rei uirgini conciliat.