Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.43.3 | Liv. 3.44.5 (English) | >>Liv. 3.45.1 |
3.44.1
sequitur aliud in urbe nefas , ab libidine ortum , haud
minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque
Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat , ut non finis
solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem
imperii amittendi esset .
Ap . Claudium uirginis plebeiae stuprandae
libido cepit . pater uirginis , L . Uerginius , honestum
ordinem in Algido ducebat , uir exempli recti domi
militiaeque .
perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur .
desponderat filiam L . Icilio tribunicio , uiro acri et
pro causa plebis expertae uirtutis .
hanc uirginem adultam
forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere
adortus , postquam omnia pudore saepta animaduerterat ,
ad crudelem superbamque uim animum conuertit .
M . Claudio clienti negotium dedit , ut uirginem in seruitutem
adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus
uindicias , quod pater puellae abesset locum iniuriae esse
ratus .
uirgini uenienti in forum —ibi namque in tabernaculis
litterarum ludi erant —minister decemuiri libidinis
manum iniecit , serua sua natam seruamque appellans , sequique
se iubebat : cunctantem ui abstracturum .
pauida
puella stupente , ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis
fit concursus ; Uergini patris sponsique Icili populare
nomen celebrabatur . notos gratia eorum , turbam indignitas
rei uirgini conciliat .
iam a ui tuta erat , cum
adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait ; se iure
grassari , non ui .
uocat puellam in ius . auctoribus qui
aderant ut sequerentur , ad tribunal Appi peruentum est .
notam iudici fabulam petitor , quippe apud ipsum auctorem
argumenti , peragit : puellam domi suae natam furtoque inde
in domum Uergini translatam suppositam ei esse ;
3.44.2
3.44.3
3.44.4
3.44.5
3.44.6
3.44.7
3.44.8
3.44.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.43.3 | Liv. 3.44.5 (English) | >>Liv. 3.45.1 |