Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.43.6 | Liv. 3.44.7 (English) | >>Liv. 3.45.3 |
3.44.4hanc uirginem adultam
forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere
adortus , postquam omnia pudore saepta animaduerterat ,
ad crudelem superbamque uim animum conuertit .
M . Claudio clienti negotium dedit , ut uirginem in seruitutem
adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus
uindicias , quod pater puellae abesset locum iniuriae esse
ratus .
uirgini uenienti in forum —ibi namque in tabernaculis
litterarum ludi erant —minister decemuiri libidinis
manum iniecit , serua sua natam seruamque appellans , sequique
se iubebat : cunctantem ui abstracturum .
pauida
puella stupente , ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis
fit concursus ; Uergini patris sponsique Icili populare
nomen celebrabatur . notos gratia eorum , turbam indignitas
rei uirgini conciliat .
iam a ui tuta erat , cum
adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait ; se iure
grassari , non ui .
uocat puellam in ius . auctoribus qui
aderant ut sequerentur , ad tribunal Appi peruentum est .
notam iudici fabulam petitor , quippe apud ipsum auctorem
argumenti , peragit : puellam domi suae natam furtoque inde
in domum Uergini translatam suppositam ei esse ;
3.44.10id se
indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Uerginio
iudice , ad quem maior pars iniuriae eius pertineat ; interim
dominum sequi ancillam aequum esse .
aduocati puellae ,
cum Uerginium rei publicae causa dixissent abesse , biduo
adfuturum si nuntiatum ei sit , iniquum esse absentem de
liberis dimicare ,
3.44.12postulant ut rem integram in patris aduentum
differat , lege ab ipso lata uindicias det secundum
libertatem , neu patiatur uirginem adultam famae prius quam
libertatis periculum adire .
3.44.5
3.44.6
3.44.7
3.44.8
3.44.9
3.44.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.43.6 | Liv. 3.44.7 (English) | >>Liv. 3.45.3 |