Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.44.9 | Liv. 3.45.7 (English) | >>Liv. 3.46.3 |
3.45.3placere itaque patrem arcessiri ; interea
iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam
sistendamque in aduentum eius qui pater dicatur promittat .
aduersus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam
quisquam unus recusare auderet , P . Numitorius puellae auus
et sponsus Icilius interueniunt ;
3.45.5dataque inter turbam uia ,
cum multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Appio
crederet , lictor decresse ait uociferantemque Icilium submouet .
3.45.6placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset .
'ferro hinc tibi submouendus sum , Appi ' inquit ,
'ut tacitum feras quod celari uis . uirginem ego hanc sum
ducturus nuptamque pudicam habiturus .
proinde omnes
collegarum quoque lictores conuoca ; expediri uirgas et
secures iube ; non manebit extra domum patris sponsa
Icili .
non si tribunicium auxilium et prouocationem plebi
Romanae , duas arces libertatis tuendae , ademistis , ideo in
liberos quoque nostros coniugesque regnum uestrae libidini
datum est .
saeuite in tergum et in ceruices nostras : pudicitia
saltem in tuto sit . huic si uis adferetur , ego praesentium
Quiritium pro sponsa , Uerginius militum pro unica filia , omnes
deorum hominumque implorabimus fidem , neque tu
istud unquam decretum sine caede nostra referes .
postulo
Appi , etiam atque etiam consideres quo progrediare .
Uerginius
uiderit de filia ubi uenerit quid agat ; hoc tantum
sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam
esse . me uindicantem sponsam in libertatem uita
citius deseret quam fides .'
3.45.4
3.45.7
3.45.8
3.45.9
3.45.10
3.45.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.44.9 | Liv. 3.45.7 (English) | >>Liv. 3.46.3 |