Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.46.3 | Liv. 3.46.10 (English) | >>Liv. 3.47.6 |
3.46.7cum instaret adsertor puellae ut
uindicaret sponsoresque daret , atque id ipsum agi diceret
Icilius , sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii
missi in castra , manus tollere undique multitudo et se quisque
paratum ad spondendum Icilio ostendere .
atque ille
lacrimabundus 'gratum est ' inquit ; 'crastina die uestra
opera utar ; sponsorum nunc satis est .' ita uindicatur Uerginia
spondentibus propinquis .
Appius paulisper moratus
ne eius rei causa sedisse uideretur , postquam omissis rebus
aliis prae cura unius nemo adibat , domum se recepit collegisque
in castra scribit , ne Uerginio commeatum dent atque
etiam in custodia habeant .
improbum consilium serum , ut
debuit , fuit et iam commeatu sumpto profectus Uerginius
prima uigilia erat , cum postero die mane de retinendo eo
nequiquam litterae redduntur .
3.46.8
3.46.9
3.46.10
ch. 47
3.47.1
3.47.2
3.47.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.46.3 | Liv. 3.46.10 (English) | >>Liv. 3.47.6 |