3.45.10postulo
Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.
3.45.11Uerginius
uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum
sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam
esse. me uindicantem sponsam in libertatem uita
citius deseret quam fides.'
ch. 46
3.46.1
concitata multitudo erat certamenque
instare uidebatur. lictores Icilium circumsteterant;
3.46.2nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non
Uerginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et
tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere
diceret.
3.46.3non praebiturum se illi eo die materiam, sed, ut
iam sciret non id petulantiae suae sed Uerginio absenti et
patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum
neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum ut
decederet iure suo uindicarique puellam in posterum diem
pateretur;
3.46.4quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare
se Icilio similibusque Icili neque legi suae latorem neque
decemuiro constantiam defore; nec se utique collegarum
lictores conuocaturum ad coercendos seditionis auctores:
contentum se suis lictoribus fore.
3.46.5cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque aduocati
puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque
Numitori, impigros iuuenes, pergere inde recta ad portam,
et quantum adcelerari posset Uerginium acciri e castris;
3.46.6in
eo uerti puellae salutem, si postero die uindex iniuriae ad
tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nuntium
ad patrem perferunt.
3.46.7cum instaret adsertor puellae ut
uindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret
Icilius, sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii
missi in castra, manus tollere undique multitudo et se quisque
paratum ad spondendum Icilio ostendere.