3.46.8atque ille
lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die uestra
opera utar; sponsorum nunc satis est.' ita uindicatur Uerginia
spondentibus propinquis.
3.46.9Appius paulisper moratus
ne eius rei causa sedisse uideretur, postquam omissis rebus
aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque
in castra scribit, ne Uerginio commeatum dent atque
etiam in custodia habeant.
3.46.10improbum consilium serum, ut
debuit, fuit et iam commeatu sumpto profectus Uerginius
prima uigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo
nequiquam litterae redduntur.
ch. 47
3.47.1
at in urbe prima luce cum ciuitas in foro exspectatione
erecta staret, Uerginius sordidatus filiam secum obsoleta
ueste comitantibus aliquot matronis cum ingenti aduocatione
in forum deducit.
3.47.2circumire ibi et prensare homines coepit
et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere:
se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec
alium uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura
memorari possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae
capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? haec
prope contionabundus circumibat homines.
3.47.3similia his ab
Icilio iactabantur. comitatus muliebris plus tacito fletu
quam ulla uox mouebat.
3.47.4aduersus quae omnia obstinato
animo Appius—tanta uis amentiae uerius quam amoris
mentem turbauerat—in tribunal escendit, et ultro querente
pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum
non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Uerginio
respondendi daretur locus, Appius interfatur.