Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.46.10 | Liv. 3.47.7 (English) | >>Liv. 3.48.5 |
3.47.4aduersus quae omnia obstinato
animo Appius —tanta uis amentiae uerius quam amoris
mentem turbauerat —in tribunal escendit , et ultro querente
pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum
non esset , priusquam aut ille postulatum perageret aut Uerginio
respondendi daretur locus , Appius interfatur .
quem
decreto sermonem praetenderit , forsan aliquem uerum auctores
antiqui tradiderint : quia nusquam ullum in tanta foeditate
decreti ueri similem inuenio , id quod constat nudum
uidetur proponendum , decresse uindicias secundum seruitutem .
3.47.6primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis
defixit ; silentium inde aliquamdiu tenuit . dein cum M .
Claudius , circumstantibus matronis , iret ad prehendendam
uirginem , lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset ,
3.47.7Uerginius intentans in Appium manus , 'Icilio ' inquit ,
'Appi , non tibi filiam despondi et ad nuptias , non ad stuprum
educaui . placet pecudum ferarumque ritu promisce
in concubitus ruere ? passurine haec isti sint nescio : non
spero esse passuros illos qui arma habent .'
3.47.8cum repelleretur adsertor uirginis a globo mulierum circumstantiumque
aduocatorum , silentium factum per prae
3.47.5
ch. 48
3.48.1
3.48.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.46.10 | Liv. 3.47.7 (English) | >>Liv. 3.48.5 |