3.47.8cum repelleretur adsertor uirginis a globo mulierum circumstantiumque
aduocatorum, silentium factum per prae
ch. 48
3.48.1
conem. decemuir alienatus ad libidinem animo negat ex
hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Uergini, cuius
testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis
compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos
esse ad mouendam seditionem.
3.48.2itaque se haud inscium
eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam
quietum uiolaret, sed ut turbantes ciuitatis otium pro
maiestate imperii coerceret.
3.48.3'proinde quiesse erit melius.
i,' inquit, 'lictor, submoue turbam et da uiam domino ad
prehendendum mancipium.' cum haec intonuisset plenus
irae, multitudo ipsa se sua sponte dimouit desertaque praeda
iniuriae puella stabat.
3.48.4tum Uerginius ubi nihil usquam
auxilii uidit, 'quaeso' inquit, 'Appi, primum ignosce patrio
dolori, si quo inclementius in te sum inuectus; deinde sinas
hic coram uirgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut
si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.'
3.48.5data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad
tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio
cultro arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia,
in libertatem uindico.' pectus deinde puellae transfigit,
respectansque ad tribunal 'te' inquit, 'Appi, tuumque
3.48.6caput sanguine hoc consecro.' clamore ad tam atrox facinus
orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet. ille
ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam
prosequentium tuente ad portam perrexit.