Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.47.6 | Liv. 3.48.4 (English) | >>Liv. 3.49.3 |
3.48.1
conem . decemuir alienatus ad libidinem animo negat ex
hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Uergini , cuius
testem populum Romanum habeat , sed certis quoque indiciis
compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos
esse ad mouendam seditionem .
itaque se haud inscium
eius dimicationis cum armatis descendisse , non ut quemquam
quietum uiolaret , sed ut turbantes ciuitatis otium pro
maiestate imperii coerceret .
proinde quiesse erit melius .
i ,' inquit , 'lictor , submoue turbam et da uiam domino ad
prehendendum mancipium .' cum haec intonuisset plenus
irae , multitudo ipsa se sua sponte dimouit desertaque praeda
iniuriae puella stabat .
tum Uerginius ubi nihil usquam
auxilii uidit , 'quaeso ' inquit , 'Appi , primum ignosce patrio
dolori , si quo inclementius in te sum inuectus ; deinde sinas
hic coram uirgine nutricem percontari quid hoc rei sit , ut
si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam .'
3.48.5data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad
tabernas , quibus nunc Nouis est nomen , atque ibi ab lanio
cultro arrepto , 'hoc te uno quo possum ' ait , 'modo , filia ,
in libertatem uindico .' pectus deinde puellae transfigit ,
respectansque ad tribunal 'te ' inquit , 'Appi , tuumque
3.48.6caput sanguine hoc consecro .' clamore ad tam atrox facinus
orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet . ille
ferro quacumque ibat uiam facere , donec multitudine etiam
prosequentium tuente ad portam perrexit .
Icilius Numitoriusque
exsangue corpus sublatum ostentant populo ; scelus
Appi , puellae infelicem formam , necessitatem patris deplorant .
3.48.2
3.48.3'
3.48.4
3.48.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.47.6 | Liv. 3.48.4 (English) | >>Liv. 3.49.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)