3.48.6caput sanguine hoc consecro.' clamore ad tam atrox facinus
orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet. ille
ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam
prosequentium tuente ad portam perrexit.
3.48.7Icilius Numitoriusque
exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus
Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant.
3.48.8sequentes clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum
condicionem, ea pudicitiae praemia esse?—
cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior
imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
3.48.9uirorum et maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac
prouocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum
erat.
ch. 49
3.49.1
concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe
per occasionem repetendae libertatis.
3.49.2Appius nunc uocari
Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus
adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum
iuuenum per turbam uadens, in uincula duci iubet.
3.49.3iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque
multitudinis erant, L. Ualerius et M. Horatius, qui repulso
lictore, si iure ageret, uindicare se a priuato Icilium aiebant;
si uim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore.
3.49.4hinc atrox rixa oritur. Ualerium Horatiumque lictor decemuiri
inuadit: franguntur a multitudine fasces. in contionem
Appius escendit: sequuntur Horatius Ualeriusque.
3.49.5eos contio audit: decemuiro obstrepitur. iam pro imperio
Ualerius discedere a priuato lictores iubebat, cum fractis
animis Appius, uitae metuens, in domum se propinquam
foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit.