Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.48.6 | Liv. 3.49.6 (English) | >>Liv. 3.50.7 |
3.49.3iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque
multitudinis erant , L . Ualerius et M . Horatius , qui repulso
lictore , si iure ageret , uindicare se a priuato Icilium aiebant ;
si uim adferre conaretur , ibi quoque haud impares fore .
hinc atrox rixa oritur . Ualerium Horatiumque lictor decemuiri
inuadit : franguntur a multitudine fasces . in contionem
Appius escendit : sequuntur Horatius Ualeriusque .
eos contio audit : decemuiro obstrepitur . iam pro imperio
Ualerius discedere a priuato lictores iubebat , cum fractis
animis Appius , uitae metuens , in domum se propinquam
foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit .
Sp . Oppius ,
ut auxilio collegae esset , in forum ex altera parte inrumpit .
uidet imperium ui uictum . agitatus deinde consiliis ad
quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidauerat ,
senatum postremo uocari iussit .
ea res , quod magnae
parti patrum displicere acta decemuirorum uidebantur , spe
per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedauit .
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis prouidendum
ne quid Uergini aduentus in exercitu motus face
3.49.4
3.49.5
3.49.6
3.49.7
3.49.8
ch. 50
3.50.1
3.50.2
3.50.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.48.6 | Liv. 3.49.6 (English) | >>Liv. 3.50.7 |