3.4.9Hernici et male pugnatum
et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque
terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti
ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum,
negotium daretur uideret ne quid res publica detrimenti
caperet.
3.4.10ipsum consulem Romae manere ad conscribendos
omnes qui arma ferre possent optimum uisum
est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali
exercitu mitti;
3.4.11ad eum explendum Latini Hernicique et
colonia Antium dare Quinctio subitarios milites—ita tum
repentina auxilia appellabant—iussi.
ch. 5
3.5.1
multi per eos dies motus multique impetus hinc atque
illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam
uires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi
sunt;
3.5.2simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad
populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si
qua fortuna daret, temptandam.
3.5.3L. Ualerius ad praesidium
urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes
finium missus.
3.5.4nihil remissum ab ulla parte curae aut
laboris; uigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque
in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu,
iustitium per aliquot dies seruatum.
3.5.5interim in castris
Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset,
in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi
posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra uis
fieret.
3.5.6Furium legatum—frater idem consulis erat—longius
extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio
neque hostium ab tergo incursum uidit. ita exclusus multis
saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra faceret,
acriter dimicans cecidit.