Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.5.8 | Liv. 3.5.14 (English) | >>Liv. 3.6.7 |
3.5.12difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint
ceciderintue exacto adfirmare numero ; audet tamen Antias
Ualerius concipere summas :
3.5.13Romanos cecidisse in Hernico
agro quinque milia octingentos : ex praedatoribus Aequorum
qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab
A . Postumio consule duo milia et quadringentos caesos :
ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in
Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede : interfecta
inde quattuor milia et , exsequendo subtiliter numerum ,
ducentos ait et triginta .
ut Romam reditum est et iustitium remissum , caelum
uisum est ardere plurimo igni , portentaque alia aut obuersata
oculis aut uanas exterritis ostentauere species . his
auertendis terroribus in triduum feriae indictae , per quas
omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulierumque
turba implebantur .
cohortes inde Latinae Hernicaeque
ab senatu gratiis ob impigram militiam actis
remissae domos . Antiates mille milites , quia serum auxilium
post proelium uenerant , prope cum ignominia dimissi .
3.5.14
3.5.15
ch. 6
3.6.1
3.6.2
3.6.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.5.8 | Liv. 3.5.14 (English) | >>Liv. 3.6.7 |