Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.50.7 | Liv. 3.50.15 (English) | >>Liv. 3.51.9 |
3.50.12decemuiri simul iis quae uidebant
iisque quae acta Romae audierant perturbati , alius
in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt .
et leniter agentibus responsum non redditur : imperium si
quis inhiberet , et uiros et armatos se esse respondetur .
eunt agmine ad urbem et Auentinum insidunt , ut quisque
occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque
tribunos plebis adhortantes . alia uox nulla uiolenta audita
est .
senatum Sp . Oppius habet . nihil placet aspere agi ;
3.50.15quippe ab ipsis datum locum seditioni esse . mittuntur tres
legati consulares , Sp . Tarpeius C . Iulius P . Sulpicius , qui
quaererent senatus uerbis cuius iussu castra deseruissent aut
quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent belloque
auerso ab hostibus patriam suam cepissent .
non defuit
quod responderetur : deerat qui daret responsum , nullodum
certo duce nec satis audentibus singulis inuidiae se offerre .
id modo a multitudine conclamatum est ut L . Ualerium et
M . Horatium ad se mitterent : his se daturos responsum .
3.50.13
3.50.14
3.50.16
ch. 51
3.51.1
3.51.2
3.51.3
3.51.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.50.7 | Liv. 3.50.15 (English) | >>Liv. 3.51.9 |