3.49.7ea res, quod magnae
parti patrum displicere acta decemuirorum uidebantur, spe
per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedauit.
3.49.8senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis prouidendum
ne quid Uergini aduentus in exercitu motus face
ch. 50
3.50.1
ret. itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in
monte Uecilio erant, nuntiant decemuiris ut omni ope ab
seditione milites contineant.
3.50.2ibi Uerginius maiorem quam reliquerat in urbe motum
exciuit. nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum
hominum ueniens, qui ab urbe indignitate rei accensi
comites ei se dederant,
3.50.3conspectus est, strictum etiam telum
respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. et
togae multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam
erat speciem urbanae multitudinis fecerant.
3.50.4quaerentibus
quid rei esset, flens diu uocem non misit; tandem, ut iam
ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium
fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit.
3.50.5supinas deinde
tendens manus, commilitones appellans orabat ne quod
scelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parricidam
liberum auersarentur.
3.50.6sibi uitam filiae sua cariorem
fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset: cum
uelut seruam ad stuprum rapi uideret, morte amitti melius
ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem
crudelitatis lapsum;
3.50.7nec superstitem filiae futurum fuisse,
nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum
habuisset. illis quoque filias sorores coniugesque esse, nec
cum filia sua libidinem Ap. Claudi exstinctam esse, sed quo
impunitior sit eo effrenatiorem fore.