Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.49.5 | Liv. 3.50.6 (English) | >>Liv. 3.50.14 |
3.50.3conspectus est , strictum etiam telum
respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit . et
togae multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam
erat speciem urbanae multitudinis fecerant .
quaerentibus
quid rei esset , flens diu uocem non misit ; tandem , ut iam
ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium
fuit , ordine cuncta , ut gesta erant , exposuit .
supinas deinde
tendens manus , commilitones appellans orabat ne quod
scelus Ap . Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parricidam
liberum auersarentur .
sibi uitam filiae sua cariorem
fuisse , si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset : cum
uelut seruam ad stuprum rapi uideret , morte amitti melius
ratum quam contumelia liberos , misericordia se in speciem
crudelitatis lapsum ;
3.50.7nec superstitem filiae futurum fuisse ,
nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum
habuisset . illis quoque filias sorores coniugesque esse , nec
cum filia sua libidinem Ap . Claudi exstinctam esse , sed quo
impunitior sit eo effrenatiorem fore .
aliena calamitate documentum
datum illis cauendae similis iniuriae . quod ad se
attineat , uxorem sibi fato ereptam , filiam , quia non ultra pudica
uictura fuerit , miseram sed honestam mortem occubuisse ;
3.50.9non esse iam Appi libidini locum in domo sua : ab alia
uiolentia eius eodem se animo suum corpus uindicaturum
quo uindicauerit filiae : ceteri sibi ac liberis suis consulerent .
haec Uerginio uociferanti succlamabat multitudo nec
illius dolori nec suae libertati se defuturos . et immixti
turbae militum togati , eadem illa querendo docendoque
quanto uisa quam audita indigniora potuerint uideri , simul
profligatam iam rem nuntiando Romae esse ,
3.50.4
3.50.5
3.50.6
3.50.8
3.50.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.49.5 | Liv. 3.50.6 (English) | >>Liv. 3.50.14 |