ch. 51
3.51.1
dimissis legatis, admonet milites Uerginius in re non
maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo
fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito
tamen magis consensu quam communi consilio esse;
3.51.2placere
decem creari qui summae rei praeessent militarique honore
tribunos militum appellari.
3.51.3cum ad eum ipsum primum is
honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reseruate'
inquit, 'ista de me iudicia.
3.51.4nec mihi filia inulta
honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re
publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae
sint.
3.51.5si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.'
3.51.6ita decem numero tribunos militares creant.
3.51.7neque in Sabinis quieuit exercitus. ibi quoque auctore
Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non
minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam
quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita
accenderat.
3.51.8Icilius ubi audiuit tribunos militum in Auentino
creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana
comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur,
3.51.9peritus
rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam
iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum
ab suis creandum curat.
3.51.10porta Collina urbem intrauere sub
signis, mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt. ibi
coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium
dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum
praeessent.
3.51.11M. Oppium Sex. Manilium creant.
patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset
iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis.
3.51.12Sicci caedes
decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur.
placebat Ualerium Horatiumque ire in Auentinum.
illi negabant se aliter ituros quam si decemuiri deponerent
insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent.
3.51.13decemuiri
querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis
legibus quarum causa creati essent deposituros imperium
se aiebant.