3.50.15quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres
legati consulares, Sp. Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui
quaererent senatus uerbis cuius iussu castra deseruissent aut
quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent belloque
auerso ab hostibus patriam suam cepissent.
3.50.16non defuit
quod responderetur: deerat qui daret responsum, nullodum
certo duce nec satis audentibus singulis inuidiae se offerre.
id modo a multitudine conclamatum est ut L. Ualerium et
M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.
ch. 51
3.51.1
dimissis legatis, admonet milites Uerginius in re non
maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo
fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito
tamen magis consensu quam communi consilio esse;
3.51.2placere
decem creari qui summae rei praeessent militarique honore
tribunos militum appellari.
3.51.3cum ad eum ipsum primum is
honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reseruate'
inquit, 'ista de me iudicia.
3.51.4nec mihi filia inulta
honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re
publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae
sint.
3.51.5si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.'
3.51.6ita decem numero tribunos militares creant.
3.51.7neque in Sabinis quieuit exercitus. ibi quoque auctore
Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non
minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam
quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita
accenderat.