Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.50.13 | Liv. 3.51.5 (English) | >>Liv. 3.52.2 |
3.51.1
dimissis legatis , admonet milites Uerginius in re non
maxima paulo ante trepidatum esse , quia sine capite multitudo
fuerit , responsumque , quamquam non inutiliter , fortuito
tamen magis consensu quam communi consilio esse ;
3.51.2placere
decem creari qui summae rei praeessent militarique honore
tribunos militum appellari .
cum ad eum ipsum primum is
honos deferretur , 'melioribus meis uestrisque rebus reseruate '
inquit , 'ista de me iudicia .
nec mihi filia inulta
honorem ullum iucundum esse patitur , nec in perturbata re
publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae
sint .
si quis usus mei est , nihilo minor ex priuato capietur .'
3.51.6ita decem numero tribunos militares creant .
neque in Sabinis quieuit exercitus . ibi quoque auctore
Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est , non
minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam
quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita
accenderat .
Icilius ubi audiuit tribunos militum in Auentino
creatos , ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana
comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur ,
3.51.9peritus
rerum popularium imminensque ei potestati et ipse , priusquam
iretur ad urbem , pari potestate eundem numerum
ab suis creandum curat .
porta Collina urbem intrauere sub
signis , mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt . ibi
coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium
dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum
praeessent .
M . Oppium Sex . Manilium creant .
patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset
iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis .
3.51.3
3.51.4
3.51.5
3.51.7
3.51.8
3.51.10
3.51.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.50.13 | Liv. 3.51.5 (English) | >>Liv. 3.52.2 |