3.51.12Sicci caedes
decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur.
placebat Ualerium Horatiumque ire in Auentinum.
illi negabant se aliter ituros quam si decemuiri deponerent
insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent.
3.51.13decemuiri
querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis
legibus quarum causa creati essent deposituros imperium
se aiebant.
ch. 52
3.52.1
per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta
plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem
ex Auentino transit,
3.52.2adfirmante Duillio non prius quam
deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram;
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros
qua sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant.
3.52.3uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti
castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suorum
nihil uiolando imitati.
3.52.4secuta exercitum plebs, nullo
qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniuges
liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec
pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
3.52.5cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro
praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in senatum
patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam
Horatius ac Ualerius uociferabantur:
3.52.6'quid exspectabitis,
patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non faciunt,
ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem
istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis
ac parietibus iura dicturi estis?