ch. 52
3.52.1
per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta
plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem
ex Auentino transit,
3.52.2adfirmante Duillio non prius quam
deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram;
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros
qua sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant.
3.52.3uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti
castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suorum
nihil uiolando imitati.
3.52.4secuta exercitum plebs, nullo
qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniuges
liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec
pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
3.52.5cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro
praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in senatum
patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam
Horatius ac Ualerius uociferabantur:
3.52.6'quid exspectabitis,
patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non faciunt,
ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem
istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis
ac parietibus iura dicturi estis?
3.52.7non pudet lictorum uestrorum
maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum
aliorum? quid si hostes ad urbem ueniant facturi
estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur,
armata ueniat? occasune urbis uoltis finire imperium?
3.52.8atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni
plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam
illi plebeiis.