Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.51.9 | Liv. 3.52.5 (English) | >>Liv. 3.53.2 |
3.52.2adfirmante Duillio non prius quam
deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram ;
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros
qua sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant .
3.52.3uia Nomentana , cui tum Ficolensi nomen fuit , profecti
castra in monte Sacro locauere , modestiam patrum suorum
nihil uiolando imitati .
secuta exercitum plebs , nullo
qui per aetatem ire posset retractante . prosequuntur coniuges
liberique , cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec
pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes .
cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset , in foro
praeter paucos seniorum nemo esset , uocatis utique in senatum
patribus desertum apparuisset forum , plures iam quam
Horatius ac Ualerius uociferabantur :
3.52.6'quid exspectabitis ,
patres conscripti ? si decemuiri finem pertinaciae non faciunt ,
ruere ac deflagrare omnia passuri estis ? quod autem
istud imperium est , decemuiri , quod amplexi tenetis ? tectis
ac parietibus iura dicturi estis ?
3.52.7non pudet lictorum uestrorum
maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum
aliorum ? quid si hostes ad urbem ueniant facturi
estis ? quid si plebs mox , ubi parum secessione moueamur ,
armata ueniat ? occasune urbis uoltis finire imperium ?
3.52.8atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni
plebis . nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam
illi plebeiis .
nouam inexpertamque eam potestatem eripuere
patribus nostris , ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium ,
cum praesertim nec nos temperemus imperiis , quo
3.52.4
3.52.5
3.52.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.51.9 | Liv. 3.52.5 (English) | >>Liv. 3.53.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)