Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.51.11 | Liv. 3.52.7 (English) | >>Liv. 3.53.5 |
3.52.4secuta exercitum plebs , nullo
qui per aetatem ire posset retractante . prosequuntur coniuges
liberique , cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec
pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes .
cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset , in foro
praeter paucos seniorum nemo esset , uocatis utique in senatum
patribus desertum apparuisset forum , plures iam quam
Horatius ac Ualerius uociferabantur :
3.52.6'quid exspectabitis ,
patres conscripti ? si decemuiri finem pertinaciae non faciunt ,
ruere ac deflagrare omnia passuri estis ? quod autem
istud imperium est , decemuiri , quod amplexi tenetis ? tectis
ac parietibus iura dicturi estis ?
3.52.7non pudet lictorum uestrorum
maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum
aliorum ? quid si hostes ad urbem ueniant facturi
estis ? quid si plebs mox , ubi parum secessione moueamur ,
armata ueniat ? occasune urbis uoltis finire imperium ?
3.52.8atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni
plebis . nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam
illi plebeiis .
nouam inexpertamque eam potestatem eripuere
patribus nostris , ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium ,
cum praesertim nec nos temperemus imperiis , quo
3.52.10minus illi auxilii egeant .' cum haec ex omni parte iactarentur ,
uicti consensu decemuiri futuros se , quando ita uideatur ,
in potestate patrum adfirmant .
id modo simul orant ac
monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo sanguine ad
supplicia patrum plebem adsuefaciant .
3.52.5
3.52.9
3.52.11
ch. 53
3.53.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.51.11 | Liv. 3.52.7 (English) | >>Liv. 3.53.5 |