Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.52.8 | Liv. 3.53.7 (English) | >>Liv. 3.54.7 |
3.53.3idem , cum de condicionibus ageretur ,
quaerentibus legatis quae postulata plebis essent , composito
iam ante aduentum legatorum consilio ea postulauit ut
appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei .
potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant ,
quae ante decemuiros creatos auxilia plebis fuerant , et ne
cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam
per secessionem libertatem .
de decemuirorum modo supplicio
atrox postulatum fuit ; dedi quippe eos aequum censebant
uiuosque igni concrematuros minabantur .
legati ad
ea : 'quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro
uobis deferenda fuerint ; libertati enim ea praesidia petitis ,
non licentiae ad impugnandos alios .
irae uestrae magis
ignoscendum quam indulgendum est , quippe qui crudelitatis
odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi
liberi sitis dominari iam in aduersarios uoltis .
nunquamne
quiescet ciuitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem
Romanam aut plebis in patres ? scuto uobis magis quam
gladio opus est .
satis superque humili est , qui iure aequo
in ciuitate uiuit , nec inferendo iniuriam nec patiendo .
etiam
si quando metuendos uos praebituri estis , cum reciperatis
magistratibus legibusque uestris iudicia penes uos erunt de
capite nostro fortunisque , tunc ut quaeque causa erit statuetis :
nunc libertatem repeti satis est .'
3.53.4
3.53.5
3.53.6
3.53.7
3.53.8
3.53.9
3.53.10
ch. 54
3.54.1
3.54.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.52.8 | Liv. 3.53.7 (English) | >>Liv. 3.54.7 |