ch. 54
3.54.1
facerent ut uellent
permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus perfectis
adfirmant.
3.54.2profecti cum mandata plebis patribus
exposuissent, alii decemuiri, quando quidem praeter spem
ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam
abnuere:
3.54.3Appius truci ingenio et inuidia praecipua odium
in se aliorum suo in eos metiens odio, 'haud ignaro' inquit,
'imminet fortuna.
3.54.4uideo donec arma aduersariis tradantur
diferri aduersus nos certamen. dandus inuidiae est sanguis.
nihil ne ego quidem moror quo minus decemuiratu abeam.'
3.54.5factum senatus consultum ut decemuiri se primo quoque
tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus
tribunos plebis crearet; et ne cui fraudi esset secessio militum
plebisque.
3.54.6his senatus consultis perfectis dimisso senatu, decemuiri
prodeunt in contionem abdicantque se magistratu, ingenti
hominum laetitia.
3.54.7nuntiantur haec plebi. legatos quidquid
in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini
laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem
concordiamque ciuitati restitutam.
3.54.8legati pro contione:
'quod bonum faustum felixque sit uobis reique
publicae, redite in patriam ad penates coniuges liberosque
uestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in
tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus, eam
modestiam ferte in urbem.
3.54.9in Auentinum ite, unde profecti
estis; ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis
uestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex
3.54.10maximus qui comitia habeat.' ingens adsensus alacritasque
cuncta adprobantium fuit. conuellunt inde signa profectique
Romam certant cum obuiis gaudio. armati per
urbem silentio in Auentinum perueniunt.
3.54.11ibi extemplo
pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt,
omnium primum L. Uerginium, inde L. Icilium et P. Numitorium,
3.54.12auunculum Uerginiae, auctores secessionis, tum C.
Sicinium, progeniem eius quem primum tribunum plebis
creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium,
qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos
gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat.
3.54.13spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M.
3.54.14Pomponius C. Apronius P. Uillius C. Oppius. tribunatu
inito L. Icilius extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne
cui fraudi esset secessio ab decemuiris facta.
3.54.15confestim de
consulibus creandis cum prouocatione M. Duillius rogationem
pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta,
quem nunc circum Flaminium appellant.