Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.54.2 | Liv. 3.54.12 (English) | >>Liv. 3.55.5 |
3.54.8legati pro contione :
'quod bonum faustum felixque sit uobis reique
publicae , redite in patriam ad penates coniuges liberosque
uestros ; sed qua hic modestia fuistis , ubi nullius ager in
tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus , eam
modestiam ferte in urbem .
in Auentinum ite , unde profecti
estis ; ibi felici loco , ubi prima initia incohastis libertatis
uestrae , tribunos plebi creabitis . praesto erit pontifex
3.54.10maximus qui comitia habeat .' ingens adsensus alacritasque
cuncta adprobantium fuit . conuellunt inde signa profectique
Romam certant cum obuiis gaudio . armati per
urbem silentio in Auentinum perueniunt .
ibi extemplo
pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt ,
omnium primum L . Uerginium , inde L . Icilium et P . Numitorium ,
3.54.12auunculum Uerginiae , auctores secessionis , tum C .
Sicinium , progeniem eius quem primum tribunum plebis
creatum in Sacro monte proditum memoriae est , et M . Duillium ,
qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos
gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat .
spe deinde magis quam meritis electi M . Titinius M .
Pomponius C . Apronius P . Uillius C . Oppius . tribunatu
inito L . Icilius extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne
cui fraudi esset secessio ab decemuiris facta .
confestim de
consulibus creandis cum prouocatione M . Duillius rogationem
pertulit . ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta ,
quem nunc circum Flaminium appellant .
3.54.9
3.54.11
3.54.13
3.54.14
3.54.15
ch. 55
3.55.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.54.2 | Liv. 3.54.12 (English) | >>Liv. 3.55.5 |