Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.53.6 | Liv. 3.54.7 (English) | >>Liv. 3.54.15 |
3.54.3Appius truci ingenio et inuidia praecipua odium
in se aliorum suo in eos metiens odio , 'haud ignaro ' inquit ,
'imminet fortuna .
uideo donec arma aduersariis tradantur
diferri aduersus nos certamen . dandus inuidiae est sanguis .
nihil ne ego quidem moror quo minus decemuiratu abeam .'
3.54.5factum senatus consultum ut decemuiri se primo quoque
tempore magistratu abdicarent , Q . Furius pontifex maximus
tribunos plebis crearet ; et ne cui fraudi esset secessio militum
plebisque .
his senatus consultis perfectis dimisso senatu , decemuiri
prodeunt in contionem abdicantque se magistratu , ingenti
hominum laetitia .
nuntiantur haec plebi . legatos quidquid
in urbe hominum supererat prosequitur . huic multitudini
laeta alia turba ex castris occurrit . congratulantur libertatem
concordiamque ciuitati restitutam .
legati pro contione :
'quod bonum faustum felixque sit uobis reique
publicae , redite in patriam ad penates coniuges liberosque
uestros ; sed qua hic modestia fuistis , ubi nullius ager in
tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus , eam
modestiam ferte in urbem .
in Auentinum ite , unde profecti
estis ; ibi felici loco , ubi prima initia incohastis libertatis
uestrae , tribunos plebi creabitis . praesto erit pontifex
3.54.10maximus qui comitia habeat .' ingens adsensus alacritasque
cuncta adprobantium fuit . conuellunt inde signa profectique
Romam certant cum obuiis gaudio . armati per
urbem silentio in Auentinum perueniunt .
ibi extemplo
pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt ,
omnium primum L . Uerginium , inde L . Icilium et P . Numitorium ,
3.54.4
3.54.6
3.54.7
3.54.8
3.54.9
3.54.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.53.6 | Liv. 3.54.7 (English) | >>Liv. 3.54.15 |