3.54.15confestim de
consulibus creandis cum prouocatione M. Duillius rogationem
pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta,
quem nunc circum Flaminium appellant.
ch. 55
3.55.1
per interregem deinde consules creati L. Ualerius M.
Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum
consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione
fuit;
3.55.2quidquid enim libertati plebis caueretur, id suis
decedere opibus credebant.
3.55.3omnium primum, cum uelut
in controuerso iure esset tenerenturne patres plebi scitis,
legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes
iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus
telum acerrimum datum est.
3.55.4aliam deinde consularem
legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decemuirali
potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in
posterum muniunt sanciendo nouam legem,
3.55.5ne quis ullum
magistratum sine prouocatione crearet; qui creasset, eum
ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis noxae
haberetur.
3.55.6et cum plebem hinc prouocatione, hinc tribunicio
auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti
uiderentur, cuius rei prope iam memoria aboleuerat,
relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis renouarunt,
3.55.7et cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt,
sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemuiris
nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset, familia ad
aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum iret.
3.55.8hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum
esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum sanciri;