Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.54.13 | Liv. 3.55.7 (English) | >>Liv. 3.56.3 |
3.55.4aliam deinde consularem
legem de prouocatione , unicum praesidium libertatis , decemuirali
potestate euersam , non restituunt modo , sed etiam in
posterum muniunt sanciendo nouam legem ,
3.55.5ne quis ullum
magistratum sine prouocatione crearet ; qui creasset , eum
ius fasque esset occidi , neue ea caedes capitalis noxae
haberetur .
et cum plebem hinc prouocatione , hinc tribunicio
auxilio satis firmassent , ipsis quoque tribunis , ut sacrosancti
uiderentur , cuius rei prope iam memoria aboleuerat ,
relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis renouarunt ,
3.55.7et cum religione inuiolatos eos , tum lege etiam fecerunt ,
sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemuiris
nocuisset , eius caput Ioui sacrum esset , familia ad
aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum iret .
hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum
esse , sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum sanciri ;
3.55.9itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus ,
quod , etsi non iure fiat —noceri enim ei cui hac lege non
liceat —tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto
aedilem ;
3.55.10tribunos uetere iure iurando plebis , cum primum
eam potestatem creauit , sacrosanctos esse .
fuere qui interpretarentur
eadem hac Horatia lege consulibus quoque et
praetoribus , quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur ,
cautum esse : iudicem enim consulem appellari .
quae
refellitur interpretatio , quod iis temporibus nondum consulem
iudicem sed praetorem appellari mos fuerit .
hae consulares leges fuere . institutum etiam ab iisdem
consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles
plebis deferrentur , quae antea arbitrio consulum supprimebantur
uitiabanturque .
3.55.6
3.55.8
3.55.11
3.55.12
3.55.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.54.13 | Liv. 3.55.7 (English) | >>Liv. 3.56.3 |