Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.56.4 | Liv. 3.56.12 (English) | >>Liv. 3.57.5 |
3.56.9maiorum merita in rem
publicam domi militiaeque commemorabat , suum infelix erga
plebem Romanam studium , quo aequandarum legum causa
cum maxima offensione patrum consulatu abisset , suas leges ,
quibus manentibus lator earum in uincla ducatur .
ceterum
sua propria bona malaque , cum causae dicendae data facultas
sit , tum se experturum ; in praesentia se communi iure
ciuitatis ciuem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat ,
ut iudicium populi Romani experiri .
non ita se inuidiam
pertimuisse , ut nihil in aequitate et misericordia ciuium
suorum spei habeat . quod si indicta causa in uincla ducatur ,
iterum se tribunos plebei appellare et monere ne imitentur
quos oderint .
quod si tribuni eodem foedere obligatos se
fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemuiros
criminati sint , at se prouocare ad populum , implorare
leges de prouocatione et consulares et tribunicias , eo ipso
anno latas .
quem enim prouocaturum , si hoc indemnato
indicta causa non liceat ? cui plebeio et humili praesidium
in legibus fore , si Ap . Claudio non sit ? se documento
futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas firmata
sit , et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam magistratuum
ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit .
3.56.10
3.56.11
3.56.12
3.56.13
ch. 57
3.57.1
3.57.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.56.4 | Liv. 3.56.12 (English) | >>Liv. 3.57.5 |