3.55.13hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem
consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles
plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur
uitiabanturque.
3.55.14M. Duillius deinde tribunus plebis
plebem rogauit plebesque sciuit qui plebem sine tribunis
reliquisset, quique magistratum sine prouocatione creasset,
tergo ac capite puniretur.
3.55.15haec omnia ut inuitis, ita non
aduersantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam
unum saeuiebatur.
ch. 56
3.56.1
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate,
tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati,
accusatorem primum Uerginium et Appium reum deligunt.
3.56.2cum diem Appio Uerginius dixisset et Appius stipatus
patriciis iuuenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo
est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum
ipsum satellitesque eius uidissent.
3.56.3tum Uerginius 'oratio'
inquit, 'rebus dubiis inuenta est; itaque neque ego accusando
apud uos eum tempus teram, a cuius crudelitate
uosmet ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera
impudentiam in defendendo se adicere patiar.
3.56.4omnium igitur
tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia
super alia es ausus, gratiam facio. unius tantum criminis
nisi iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra leges
uindicias non dedisse,
3.56.5in uincla te duci iubebo.' nec in
tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem
habebat; tamen et tribunos appellauit et, nullo morante
arreptus a uiatore, 'prouoco' inquit.