Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.55.10 | Liv. 3.56.4 (English) | >>Liv. 3.56.12 |
3.56.1
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate ,
tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati ,
accusatorem primum Uerginium et Appium reum deligunt .
cum diem Appio Uerginius dixisset et Appius stipatus
patriciis iuuenibus in forum descendisset , redintegrata extemplo
est omnibus memoria foedissimae potestatis , cum
ipsum satellitesque eius uidissent .
tum Uerginius 'oratio '
inquit , 'rebus dubiis inuenta est ; itaque neque ego accusando
apud uos eum tempus teram , a cuius crudelitate
uosmet ipsi armis uindicastis , nec istum ad cetera scelera
impudentiam in defendendo se adicere patiar .
omnium igitur
tibi , Appi Claudi , quae impie nefarieque per biennium alia
super alia es ausus , gratiam facio . unius tantum criminis
nisi iudicem dices , te ab libertate in seruitutem contra leges
uindicias non dedisse ,
3.56.5in uincla te duci iubebo .' nec in
tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem
habebat ; tamen et tribunos appellauit et , nullo morante
arreptus a uiatore , 'prouoco ' inquit .
audita uox una uindex
libertatis , ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate
dictae erant , silentium fecit .
et dum pro se quisque deos
tandem esse et non neglegere humana fremunt et superbiae
crudelitatique etsi seras , non leues tamen uenire poenas —
3.56.8prouocare qui prouocationem sustulisset , et implorare praesidium
populi qui omnia iura populi obtrisset , rapique in uincla
egentem iure libertatis qui liberum corpus in seruitutem
addixisset ,—ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi
Romani implorantis uox audiebatur :
3.56.2
3.56.3
3.56.4
3.56.6
3.56.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.55.10 | Liv. 3.56.4 (English) | >>Liv. 3.56.12 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)