3.56.13quem enim prouocaturum, si hoc indemnato
indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium
in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento
futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas firmata
sit, et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam magistratuum
ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit.
ch. 57
3.57.1
contra ea Uerginius unum Ap. Claudium et legum expertem
et ciuilis et humani foederis esse aiebat:
3.57.2respicerent
tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemuir
ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini ciuium infestus, uirgas
securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor,
3.57.3carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis
et caedibus animo ad libidinem uerso uirginem ingenuam
in oculis populi Romani, uelut bello captam, ab complexu
patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono
dederit;
3.57.4ubi crudeli decreto nefandisque uindiciis dextram
patris in filiam armauerit; ubi tollentes corpus semianime
uirginis sponsum auumque in carcerem duci iusserit, stupro
interpellato magis quam caede motus. et illi carcerem
aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae uocare
sit solitus.
3.57.5proinde ut ille iterum ac saepius prouocet, sic se
iterum ac saepius iudicem illi ferre ni uindicias ab libertate
in seruitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato
in uincla duci iubere.
3.57.6ut haud quoquam improbante, sic
magno motu animorum, cum tanti uiri supplicio suamet
plebi iam nimia libertas uideretur, in carcerem est coniectus;
tribunus ei diem prodixit.