Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.57.1 | Liv. 3.57.9 (English) | >>Liv. 3.58.5 |
3.57.6ut haud quoquam improbante , sic
magno motu animorum , cum tanti uiri supplicio suamet
plebi iam nimia libertas uideretur , in carcerem est coniectus ;
tribunus ei diem prodixit .
inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de
concordia patrum ac plebis Romam uenerunt , donumque ob
eam Ioui optumo maximo coronam auream in Capitolium
tulere parui ponderis , prout res haud opulentae erant colebanturque
religiones pie magis quam magnifice .
iisdem
auctoribus cognitum est Aequos Uolscosque summa ui
bellum apparare .
itaque partiri prouincias consules iussi .
Horatio Sabini , Ualerio Aequi euenere . cum ad ea bella
dilectum edixissent , fauore plebis non iuniores modo sed
emeritis etiam stipendiis pars magna uoluntariorum ad nomina
danda praesto fuere , eoque non copia modo sed genere
etiam militum , ueteranis admixtis , firmior exercitus fuit .
priusquam urbe egrederentur , leges decemuirales , quibus
tabulis duodecim est nomen , in aes incisas in publico proposuerunt .
sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo
ministerio scribant .
3.57.7
3.57.8
3.57.9
3.57.10
ch. 58
3.58.1
3.58.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.57.1 | Liv. 3.57.9 (English) | >>Liv. 3.58.5 |