Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 3.57.8 Liv. 3.58.3 (English) >>Liv. 3.59.2

3.58.1 C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque

3.58.2ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et uinculis uiderentur digni. uirum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones.

3.58.3auerterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.

3.58.4se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. uirtute libertatem reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri posse.

3.58.5erant quos moueret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Uerginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.

3.58.6iustiores hae lacrimae uidebantur. itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit.

3.58.7subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega dicerentur.

3.58.8plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita inuidiae fecit. testis productus, qui septem et uiginti enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 3.57.8 Liv. 3.58.3 (English) >>Liv. 3.59.2

Powered by PhiloLogic