Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.58.1 | Liv. 3.58.8 (English) | >>Liv. 3.59.4 |
3.58.5erant quos moueret sua magis
pietate quam eius pro quo agebat causa ; sed Uerginius sui
potius ut misererentur orabat filiaeque , nec gentis Claudiae
regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae
trium tribunorum preces audirent , qui ad auxilium plebis
creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent .
iustiores
hae lacrimae uidebantur . itaque spe incisa , priusquam
prodicta dies adesset , Appius mortem sibi consciuit .
subinde arreptus a P . Numitorio Sp . Oppius , proximus
inuidiae , quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega
dicerentur .
plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita
inuidiae fecit . testis productus , qui septem et uiginti
enumeratis stipendiis , octiens extra ordinem donatus donaque
ea gerens in conspectu populi , scissa ueste , tergum laceratum
uirgis ostendit , nihilum deprecans quin si quam suam noxam
reus dicere posset , priuatus iterum in se saeuiret .
Oppius
quoque ductus in uincula est , et ante iudicii diem finem ibi
uitae fecit . bona Claudi Oppique tribuni publicauere .
collegae eorum exsilii causa solum uerterunt ; bona publicata
sunt .
et M . Claudius , adsertor Uerginiae , die dicta damnatus ,
ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus
Tibur exsulatum abiit ,
3.58.11manesque Uerginiae , mortuae quam
uiuae felicioris , per tot domos ad petendas poenas uagati ,
nullo relicto sonte tandem quieuerunt .
3.58.6
3.58.7
3.58.8
3.58.9
3.58.10
ch. 59
3.59.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.58.1 | Liv. 3.58.8 (English) | >>Liv. 3.59.4 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)