3.58.9Oppius
quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi
uitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicauere.
collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata
sunt.
3.58.10et M. Claudius, adsertor Uerginiae, die dicta damnatus,
ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus
Tibur exsulatum abiit,
3.58.11manesque Uerginiae, mortuae quam
uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati,
nullo relicto sonte tandem quieuerunt.
ch. 59
3.59.1
ingens metus incesserat patres, uoltusque iam iidem tribunorum
erant qui decemuirorum fuerant, cum M. Duillius
tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiae potestati,
'et libertatis' inquit,
3.59.2'nostrae et poenarum ex inimicis satis
est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in uincla
duci quemquam sum passurus.
3.59.3nam neque uetera peccata
repeti iam oblitterata placet, cum noua expiata sint decemuirorum
suppliciis, et nihil admissum iri quod uim tribuniciam
desideret spondet perpetua consulum amborum in
3.59.4libertate uestra tuenda cura.' ea primum moderatio tribuni
metum patribus dempsit, eademque auxit consulum inuidiam,
quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque
prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante
inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obuiam
ituros licentiae eorum consules appareret.
3.59.5multique erant
qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum
patres auctores fuissent; neque erat dubium quin turbato
rei publicae statu tempori succubuissent.
ch. 60