ch. 6
3.6.1
comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P.
Seruilius. kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni
agebatur, consulatum ineunt.
3.6.2graue tempus et forte annus
pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam
pecori, et auxere uim morbi terrore populationis pecoribus
agrestibusque in urbem acceptis.
3.6.3ea conluuio mixtorum
omnis generis animantium et odore insolito urbanos et
agrestem confertum in arta tecta aestu ac uigiliis angebat,
ministeriaque in uicem ac contagio ipsa uolgabant morbos.
3.6.4uix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici
nuntiant in agro suo Aequos Uolscosque coniunctis copiis
castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari.
3.6.5praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis
adflictam ciuitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum
tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas
tutarentur; urbem Romanam subita deum ira morbo populari;
si qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut semper
alias, sociis opem laturos.
3.6.6discessere socii, pro tristi nuntio
tristiorem domum referentes, quippe quibus per se sustinendum
bellum erat quod uix Romanis fulti uiribus sustinuissent.
3.6.7non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit
inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria
uastatos. ubi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret,
perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu
agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem Gabina uia.
3.6.8mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Seruilius
exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique
principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut
non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat,
sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent.
3.6.9munus uigiliarum
senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant,
per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat;
ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat.