Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.5.14 | Liv. 3.6.7 (English) | >>Liv. 3.7.4 |
3.6.4uix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici
nuntiant in agro suo Aequos Uolscosque coniunctis copiis
castra posuisse , inde exercitu ingenti fines suos depopulari .
praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis
adflictam ciuitatem pestilentia esse , maestum etiam responsum
tulere , ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas
tutarentur ; urbem Romanam subita deum ira morbo populari ;
si qua eius mali quies ueniat , ut anno ante , ut semper
alias , sociis opem laturos .
discessere socii , pro tristi nuntio
tristiorem domum referentes , quippe quibus per se sustinendum
bellum erat quod uix Romanis fulti uiribus sustinuissent .
3.6.7non diutius se in Hernico hostis continuit ; pergit
inde infestus in agros Romanos , etiam sine belli iniuria
uastatos . ubi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret ,
perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu
agresti transirent , peruenere ad tertium lapidem Gabina uia .
mortuus Aebutius erat Romanus consul ; collega eius Seruilius
exigua in spe trahebat animam ; adfecti plerique
principum , patrum maior pars , militaris fere aetas omnis , ut
non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat ,
sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent .
munus uigiliarum
senatores , qui per aetatem ac ualetudinem poterant ,
per se ipsi obibant ; circumitio ac cura aedilium plebi erat ;
ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat .
3.6.5
3.6.6
3.6.8
3.6.9
ch. 7
3.7.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.5.14 | Liv. 3.6.7 (English) | >>Liv. 3.7.4 |