Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.61.13 | Liv. 3.62.7 (English) | >>Liv. 3.63.6 |
3.62.4si trahendum est , ego ut in dies spes uirtusque
uestra crescat , eadem qua institui disciplina efficiam ; si iam
satis animi est decernique placet , agite dum , clamorem
qualem in acie sublaturi estis , tollite hic indicem uoluntatis
3.62.5uirtutisque uestrae .' postquam ingenti alacritate clamor est
sublatus , quod bene uertat gesturum se illis morem posteroque
die in aciem deducturum adfirmat . reliquum diei
apparandis armis consumptum est .
postero die simul instrui Romanam aciem Sabini uidere
et ipsi , iam pridem auidi certaminis , procedunt . proelium
fuit , quale inter fidentes sibimet ambo exercitus , ueteris
perpetuaeque alterum gloriae , alterum nuper noua uictoria
elatum .
consilio etiam Sabini uires adiuuere ; nam cum
aequassent aciem , duo extra ordinem milia quae in sinistrum
cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent
tenuere .
quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant
prope circumuentum cornu , equites duarum legionum , sescenti
fere , ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant
in primum , simulque et hosti se opponunt et aequato primum
periculo , pudore deinde animos peditum accendunt .
uerecundiae
erat equitem suo alienoque Marte pugnare , peditem
ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse .
3.62.6
3.62.7
3.62.8
3.62.9
ch. 63
3.63.1
3.63.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.61.13 | Liv. 3.62.7 (English) | >>Liv. 3.63.6 |