3.62.9uerecundiae
erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem
ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
ch. 63
3.63.1
uadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum
ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta
modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu.
3.63.2eques
inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat
inde in partem alteram suis uictoriae nuntius; simul et in
hostes iam pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu,
impetum facit. non aliorum eo proelio uirtus magis enituit.
3.63.3consul prouidere omnia, laudare fortes, increpare sicubi
segnior pugna esset. castigati fortium statim uirorum opera
edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.
3.63.4redintegrato clamore undique omnes conisi hostem
auertunt, nec deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini
fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt.
ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus
populationibus agrorum amissas recipit.
3.63.5gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne
senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit.
populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum;
et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope
celebratior fuit.
3.63.6consules ex composito eodem biduo ad
urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere.
ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores
patrum senatum inter milites dedita opera terroris
causa haberi.
3.63.7itaque inde consules, ne criminationi locus
esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est—iam
tum Apollinare appellabant—, auocauere senatum.