Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.62.6 | Liv. 3.63.5 (English) | >>Liv. 3.64.1 |
3.63.2eques
inter ordines peditum tectus se ad equos recipit ; transuolat
inde in partem alteram suis uictoriae nuntius ; simul et in
hostes iam pauidos , quippe fuso suae partis ualidiore cornu ,
impetum facit . non aliorum eo proelio uirtus magis enituit .
consul prouidere omnia , laudare fortes , increpare sicubi
segnior pugna esset . castigati fortium statim uirorum opera
edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant .
3.63.4redintegrato clamore undique omnes conisi hostem
auertunt , nec deinde Romana uis sustineri potuit . Sabini
fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt .
ibi non sociorum sicut in Algido res , sed suas Romanus
populationibus agrorum amissas recipit .
gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta , maligne
senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit .
populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum ;
et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope
celebratior fuit .
consules ex composito eodem biduo ad
urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere .
ubi cum de rebus ab se gestis agerent , questi primores
patrum senatum inter milites dedita opera terroris
causa haberi .
itaque inde consules , ne criminationi locus
esset , in prata Flaminia , ubi nunc aedes Apollinis est —iam
tum Apollinare appellabant —, auocauere senatum .
ubi cum
ingenti consensu patrum negaretur triumphus , L . Icilius tribunus
plebis tulit ad populum de triumpho consulum , multis
dissuasum prodeuntibus , maxime C . Claudio uociferante de
patribus ,
3.63.3
3.63.5
3.63.6
3.63.7
3.63.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.62.6 | Liv. 3.63.5 (English) | >>Liv. 3.64.1 |