Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.62.7 | Liv. 3.63.6 (English) | >>Liv. 3.64.3 |
3.63.3consul prouidere omnia , laudare fortes , increpare sicubi
segnior pugna esset . castigati fortium statim uirorum opera
edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant .
3.63.4redintegrato clamore undique omnes conisi hostem
auertunt , nec deinde Romana uis sustineri potuit . Sabini
fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt .
ibi non sociorum sicut in Algido res , sed suas Romanus
populationibus agrorum amissas recipit .
gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta , maligne
senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit .
populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum ;
et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope
celebratior fuit .
consules ex composito eodem biduo ad
urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere .
ubi cum de rebus ab se gestis agerent , questi primores
patrum senatum inter milites dedita opera terroris
causa haberi .
itaque inde consules , ne criminationi locus
esset , in prata Flaminia , ubi nunc aedes Apollinis est —iam
tum Apollinare appellabant —, auocauere senatum .
ubi cum
ingenti consensu patrum negaretur triumphus , L . Icilius tribunus
plebis tulit ad populum de triumpho consulum , multis
dissuasum prodeuntibus , maxime C . Claudio uociferante de
patribus ,
3.63.9non de hostibus consules triumphare uelle gratiamque
pro priuato merito in tribunum , non pro uirtute
honorem peti . nunquam ante de triumpho per populum
actum ; semper aestimationem arbitriumque eius honoris
penes senatum fuisse ;
3.63.10ne reges quidem maiestatem summi
ordinis imminuisse . ne ita omnia tribuni potestatis suae
implerent , ut nullum publicum consilium sinerent esse . ita
demum liberam ciuitatem fore , ita aequatas leges , si sua
quisque iura ordo , suam maiestatem teneat .
3.63.5
3.63.6
3.63.7
3.63.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.62.7 | Liv. 3.63.6 (English) | >>Liv. 3.64.3 |