3.63.10ne reges quidem maiestatem summi
ordinis imminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae
implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita
demum liberam ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua
quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.
3.63.11in eandem
sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent
dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. tum primum
sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
ch. 64
3.64.1
haec uictoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem
luxuriam uertit, conspiratione inter tribunos facta ut
iidem tribuni reficerentur, et, quo sua minus cupiditas emineret,
consulibus quoque continuarent magistratum.
3.64.2consensum
patrum causabantur, quo per contumeliam consulum
iura plebis labefactata essent.
3.64.3quid futurum nondum firmatis
legibus, si nouos tribunos per factionis suae consules
adorti essent? non enim semper Ualerios Horatiosque consules
fore, qui libertati plebis suas opes postferrent.
3.64.4forte
quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset potissimum M.
Duillio sorte euenit, uiro prudenti et ex continuatione magistratus
inuidiam imminentem cernenti.
3.64.5qui cum ex ueteribus
tribunis negaret se ullius rationem habiturum, pugnarentque
collegae ut liberas tribus in suffragium mitteret aut
concederet sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius
comitia quam ex uoluntate patrum,
3.64.6iniecta contentione Duillius
consules ad subsellia accitos cum interrogasset quid de
comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque
se nouos consules creaturos, auctores populares sententiae
haud popularis nactus in contionem cum iis processit.