3.64.11plebei sint ut illi quos hodie tribunos plebei feceritis.' Duillius
cum ad ultimum perseuerasset negando quindecim tribunos
plebei rem publicam habere posse, uicta collegarum
cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu
abiit.
ch. 65
3.65.1
noui tribuni plebis in cooptandis collegis patrum uoluntatem
fouerunt; duos etiam patricios consularesque, Sp.
3.65.2Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. consules creati Sp.
Herminius T. Uerginius Caelimontanus, nihil magnopere
ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris
habuere.
3.65.3L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus
quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque
a collegis aiebat,
3.65.4rogationem tulit ut qui plebem Romanam
tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem
tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde Aspero
etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
3.65.5inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti
contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem
ortas, sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate
patrum, sedauere;
3.65.6plebem, decreto ad bellum Uolscorum
et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab seditionibus continuere,
urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes,
per discordias ciuiles externos tollere animos.
3.65.7cura
pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter
semper ordo grauis alterius modestiae erat; quiescenti plebi
ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.
3.65.8ubi tribuni
auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat; deinde
ne ipsi quidem inuiolati erant, utique postremis mensibus,
cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et uis potestatis
omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme
esset.