Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.64.9 | Liv. 3.65.6 (English) | >>Liv. 3.66.3 |
3.65.3L . Trebonius tribunus plebis , infestus patribus
quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque
a collegis aiebat ,
3.65.4rogationem tulit ut qui plebem Romanam
tribunos plebei rogaret , is usque eo rogaret dum decem
tribunos plebei faceret ; insectandisque patribus , unde Aspero
etiam inditum est cognomen , tribunatum gessit .
inde M . Geganius Macerinus et C . Iulius consules facti
contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem
ortas , sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate
patrum , sedauere ;
3.65.6plebem , decreto ad bellum Uolscorum
et Aequorum dilectu , sustinendo rem ab seditionibus continuere ,
urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes ,
per discordias ciuiles externos tollere animos .
cura
pacis concordiae quoque intestinae causa fuit . sed alter
semper ordo grauis alterius modestiae erat ; quiescenti plebi
ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae .
ubi tribuni
auxilio humilioribus essent , in primis parum proderat ; deinde
ne ipsi quidem inuiolati erant , utique postremis mensibus ,
cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et uis potestatis
omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme
esset .
iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei , si
similes Icilio tribunos haberet : nomina tantum se biennio
habuisse .
seniores contra patrum ut nimis feroces suos credere
iuuenes , ita malle , si modus excedendus esset , suis
quam aduersariis superesse animos .
adeo moderatio tuendae
libertatis , dum aequari uelle simulando ita se quisque
extollit ut deprimat alium , in difficili est , cauendoque ne
metuant , homines metuendos ultro se efficiunt , et iniuriam
ab nobis repulsam , tamquam aut facere aut pati necesse sit ,
iniungimus aliis .
3.65.5
3.65.7
3.65.8
3.65.9
3.65.10
3.65.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.64.9 | Liv. 3.65.6 (English) | >>Liv. 3.66.3 |